monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 77, 9
Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis Locis monile perdidimus. Recepit Roma quod amiserat, et procax ac maledica lingua Gentilium, oculorum testimonio confutata est. Laudent caeteri misericordiam eius, humilitatem, fidem: ego ardorem animi plus laudabo. Librum quo Heliodorum quondam iuvenis ad eremum cohortatus sum , tenebat memoriter; et Romana cernens moenia, inclusam se esse plangebat Oblita sexus, fragilitatis immemor, ac solitudinis tantum cupida, ibi erat, ubi animo morabatur. Non poterat teneri consiliis amicorum: ita ex urbe, quasi de vinculis, gestiebat erumpere. Dispensationem pecuniae, et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat. Non aliis distributionem eleemosynarum tribuere; sed suis pariter effusis, ipsa pro Christo stipes optabat accipere. Sic festinabat, sic impatiens erat morarum, ut illam crederes profecturam. Itaque dum semper paratur, mors eam invenire non potuit imparatam.